

Liber Job*
Caput 10: Versus 2
Dicam Deo: Noli me condemnare,quia poena mea exstinguit tua supplicia.Indica mihi cur me ita judices,id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quaero; scio enim quod non injuste.Cur me ita judices.Duobus modis hic judicat. Vel poenam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo: